Episodes
-
Timotheus et Catherina nugantur de memoriis puerilibus et dulcibus sive bellariis quae nos delectaverant.
-
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina flores vicinorum clam sumunt, et in animalia mutantur. Auscultate, si audetis- episodium valde ridiculum est!
-
Missing episodes?
-
Timotheus cum discipulis acetaria bene nota nomine "Caesaris" vel "Caesarea" in Lyceo paravit et hoc episodio elementa numerat et praecepta explicat. Catherina autem de foliis arboris maximis in quibus aqua ebullire potest narrat.
-
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina de libis fartis mexicanis, seu de cuneis mexicanis, garriunt. Quid soletis addere ad cuneos mexicanos vestros? Mavultis carnem suillam an carnem gallopavonaceam? Auscultate et fruimini!
-
Hoc episodium incidimus media mensis Martis et de Vere appropinquanti et in Baltimoria et Colorato collocuti sumus. Timotheus quaeritur de herbis molestis removendis.
-
Hoc in episodio, de bellariis Paschae loquimur. Estne tibi, o auscultator carissime, bellarium praeoptatum huius temporis anni?
-
Hoc in episodio, epistulam Erasmi legimus, in qua moribus culinariis ipsissimi Thomae Mori describuntur.
-
Timotheus narrationem refert de lagoena ignota quam aperuit, horriblile olfactu. De lagoenis discipulorum relictis monemus.
-
Hoc in episodio, Catherina versatur apud Argillamontem cum nonnullis amicis et veterrimis et novis. Periocundum erat Biduum Virginianum celebrare et cum multis congerronibus lepidissimis tempus degere.
-
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina fabulam nitidam missam ab amico nostro Fredericio legunt. Fabulam ad paxillos et ad collyras spectat. Dum nugamur de fabula, patefaciuntur animi nostri pravissimi! Fruamini, o auscultatores!
-
Est mos satis absurdus in Civitatibus Foederatis celebratus in civitate Pennsylvania, homines marmotam inspiciunt et si, umbra sua visa, reveniat in cuniculum, omen significet hiemem diutiorem. Nos de festiva absurda et variis cibis ad festam pertinentibus colloquimur.
-
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina loquuntur de prandiis suis cotidianis apud lycea. Quid soletis vos prandere diebus scholasticis, o auscultatores?
-
Hoc tempore anni cum maxime friget, nonnumquam fit ut ludi, nivis causa, ianuas claudunt. Catherina Baltimoriae et Timotheus in Colorato ambo diebus sine opera fungenda fructi sunt. Quid egerunt totam diem domi manentes? Coxerunt, sane!
-
Hoc in episodio, legimus colloquium erasmiano de vino. Fruamini!
-
Catherina Timotheusque de cibis consumendis in initio anni novi colloquuntur.
-
Hoc in episodio, et de benificiis et de incommodis culinarum alienarum loquimur. Hoc etiam notandum est: beati sumus (et auscultatores beati sunt) quia amicus noster carissimus Iason nos comitatur in hoc episodio! Auscultate et fruimini!
-
Nunc nos ambo adsumus! Ignoscite, O lepidissimi auscultores, quia Timotheus inepte prius acroama imposuit.
Hoc episodio, colloquimur de atramento ex animali maritimo, nomine sepia. Et Romani antiqui et ars photographica prae-moderna quoque usi sunt huius animalis atramento.
-
Hoc in episodio, fabulam nitidam una legimus de mure ebrio et de fele esurienti. Beati sumus Catherina Timotheusque, quia Iason noster nos comitatur in garriendo, nugando, legendo, scaenam ridulam agendo (et bibendo!)
-
Hoc in episodio, garrimus cum amico nostro carissimo veterrimo, Iason Slanga, de cerevisia. Scitote- haec pars prima est; etiam pars altera in lucem mox emittetur, septimana proxima. (Bis beati eramus!)
-
Lectionem brevem (brevissimam immo!) ab Iohanni Pietro Maffeo scriptam legimus qui erat Jesuita sacerdos et inter primos Europeanos qui locos Asiaticos descripsit. Haec lectio est prima pars et de paxillis (baculis brevibus culinariis) et more hospitium cenacula excalceatorum intrantium.
- Show more